# De lapidibus 197

Theophrastus, De lapidibus, DE GEMM. ET LAPIDIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/197

Dentifriciis accommodari Arabicum lapidem scribit Plinius. Dioscorides de Arabico: ὁδοντων δὲ σμῆγμα γίνεται καυθεὶς κάλλιστον. Encelius autem lib. 3. cap. 17. opinatur lapidem Arabicum non esse alium quam lapidem specularem seu lunae aut glaciem mariae, German. Merglasz oder unser Fravven eisz: unde olim fenestrae parabantur, lignis laevigatis positis loco plumbi. Unde & fit gypsum optimum, teste Plinio. Argyritin nominat Plinius, sed inter Spumas Argenti lib. 33. cap. 6. Haec autem Argyritis quae hic describitur, non videtur alia quam Magnetis lapis, licet stigmata aurea non conveniant. Theophrastus in commentario de lapid. οἱ δὲ γλυπτοὶ καθάπερ ἐλέχθη καὶ τορνευτοὶ τυγχάνουσι, καθάπερ καὶ ἡ Μαγνῆτις αὕτη λίθος, ἡ καὶ ὄψει περιττὸν ἔχουσα, καὶ ὥσγε δὴ τινες θαυμάζουσι τὴν ὁμοίωσιν τῷ ἀργύρῳ μηδαμῶς οὖσαν συγγενῆ. Dicit similitudinem argenti in hoc lapide mirari quosdam, quum nulla cognatione argentum attineat nec eiusdem sit cum illo generis. Vide Cl. Salmasium in Solin. pag. 1102. & seq. Aspilaten describit Plin. lib. 37. cap. 10. Asyctos. Plin. l. 37. cap. 10. Sed Cl. Salmas. perperam in editis legi iudicat Asyctos, cum in optimo libro Apsictos scribatur, ἄψυκτος. Atizoen de qua Plin. lib. 37. cap. 10. Agricola lib. VI. de Nat. Fossil putat Bitumine constare. Augitis Plin. lib. 37. cap. 10. Bapten de quo Plin. Agricola lib. VI. de Nat. Fossil. putat Bitumine constare. Boleniae; sed apud Plin. lib. 37. c. 10. legitur, Bolae. videtur idem lapis cum Ombria. Callais. Plin. lib. 37. cap. 10. Callais Sapphirum imitatur, candidior & littoroso mari similis, & eodem libro cap. 8. Comitatur eam (nimirum Topazii speciem) similitudine propior, quam authoritate Callais è viridi pallens.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
