# De lapidibus 201

Theophrastus, De lapidibus, DE GEMM. ET LAPIDIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/201

Ita misere barbari isti homines nomina corruperunt. Gallerica, haec quoque exsculpta videtur ex Galactite; nam dicit Plinius ibidem; sunt qui Smaragdum albis venis circumligatum Galactiten vocent. Hyaeniae, inquit Plin. lib. 37. cap. 10. ex oculis Hyaenae & ob id in vase inveniri dicuntur. Quae ita corrigenda ostendit Cl. Salmasius in Solinum pag. 337. & ob id invasae; quasi nisi ob hoc ipsum invadatur Hyaena, lapis hic in eius oculis non sit inveniendus. Nam vulgata caret sensu. Iscultos, inquit Albertus, gemma croco similis, in ultimis Hispanorum partibus & iuxta Gades reperitur, quae friabilis est propter viscositatem in eo arefactam; si de ea fiat vestis, non comburitur, sed igne purgatur & nitet. An idem sit cum Amianto, an eius species, inquit Encelius, tuo relinquimus iudicio. Lapis Fabalis: praeter testimonia Plutarchi & Stobaei, addit Maussacus in Notis ad Plutarchum, & authoritatem Aristotelis ex fragmento quod adiunctum est libello de Mirabilib. & Eustathii in Diosyn. de situ orbis. Liparis. Agricola lib. VI, de Nat. Fossil. iudicat è bitumine constare. & sane ipsum etymum hoc indicat, λιπαρὸς enim significat pinguem, resinosum ac lentum. Libanochros ad eundem modum è resina videtur constare. Lychnites, de marmore Lychnite iam ante egiinmus, hîc agendum de gemma. Ex eodem genere quit Plinius, lib. 37. cap. 7.) ardentium Lychnites appellata à lucernarum accensarum praecipua gratia. Ubi Cl. Salmasius ad Solinum pag. 1104. docet legendum; appellata à lucernarum accensu: tum praecipuae gratiae.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
