# De lapidibus 202

Theophrastus, De lapidibus, DE GEMM. ET LAPIDIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/202

Tum praecipuae gratiae esse dicit hanc gemmam cum lucernae accensae sunt, quia vigor eius & ardor excitatur accensarum lucernarum flagrantia: legendum quoque Lychnis: nam si scripsisset Lychnites non foemineo genere id nomen enuntiasset: aut igitur λυχνίτις aut λυχνὶς ibi scribendum. Graeci tamen etymon accersunt ab eo quod instar lucernarum accensarum ardeat. Dionysius: --- Λυχνὶς δὲ πυρὸς φλογι πάμπαν ὁμοίη. Graeci quoque qui de lapidibus scripsere ἄνθρακα exponunt λυχνίτὴν quia luceat ut lucerna accensa vel Niignis. Unde & remissior Carbunculus dicta. hil autem commune habet cum Astrio quae candida est. Solinus autem duo tantum genera Lychnitis facit, Plinius quatuor. Primam ac probatissimam apud Indos, quam remissiorem Carbunculum dixere quidam. Secunda ab Indica, bonitate illi similis, Ionia appellata. Sequentia apud Plinium ita legit Cl. Salmasius in Solinum pag. iam dicta: Et inter has invenio differentiam. Una purpura radiat, altera cocco. A sole excalefacta, aut digitorum attritu paleas & chartarum fila (non folia ut perperam in veteri codice legitur) ad se rapit. Subdit deinceps Plinius; hoc idem & Carchedonius facere dicitur, quanquam multo vilior praedictis. Porro hae gemmę hodie non aliae videntur quam Granatorum species; bene enim conveniunt Notae. Confundit dein Plinius, ut solet è vicinitate nominum & diversitate auctorum, cum lapide Lychnite. Sed gemma à lapide omnino distinguenda est. Medum haud dubio exsculpsere ex Medea Plinii, & illi suas nugas assuerunt. Rulandus in Lexico Alchemiae, iudicat Haematitem nigrum qui reperitur Gossariae & reddit succum croceum. Quod a Christophoro Encelio accepit lib. 3. cap. 6. Meroctes Plin. lib. 37. cap. 10.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
