Latin
DE GEMM. ET LAPIDIB
Theophrastus, De lapidibus 203
Unproofread scanNot analysed yet
Sed legendum Morochtis, ut docet Cl. Salmasius, in Solinum pag. 769. male autem ex lapide hîc gemmam fecit Plinius. Mythridates Lud. Dulc. haud alia est gemma quam Mitrax Plinii; nam ita infit; Mitrax à Persis accepta est &Rubri maris montibus, multicolor, contra solem variè refulgens. Haec autem Solino dicitur Mithridax, è quo barbari suam Mythridatem formarunt. Nebrites, (inquit Plin. lib. 37. cap. 10.) Libero patri sacra, nomen traxit à nebridum eius similitudine. Nam Bacchus qui in initiis Cereas, Atticis simul colebatur: ministri &Bacchae νεβρίδας gestabant, id est, Fuerit igitur hinnulei pellicula induebantur. gemma quae colore illas pelliculas imitabatur: quam facilè inter Achatas invenias aut Iaspides. Nemesites. Hunc lapidem finxisse puto barbaros authores ex historia quam prodit Plinius lib. 36. cap. v. Narrat enim Argoracritum à condiscipulo Alcamene non tam opere quam populi suffragiis victum, signum Veneris à se factum ea lege vendidisse ne Athenis esset &appellasse Nemesim. Ornicus, id est, Sapphirus, inquit, Boetius: imo Oreniscus Sapphirus. Rationem nominis reddit Cl. Salmasius ad Solin. pag. 132. Infima aetas orinum dixit pro aurino vel aureo. Unde &nostrum Orin, quod est aureum. Hinc Oriniscus Sapphirus, qui aureis guttis sparsus est; quem Graeci χρισόπαστον vocant. Phloginos, inquit Plinius, lib. 37. cap. 10, quem &Chrysiten vocant, Ostreae Atticae assimulata invenitur in Aegypto. Ostreae Atticae nusquam mentio, itaque lege, Ochrae Atticae, ea enim commendatur inprimis. Haec corrupta lectio in Plinio Agricolam &alios fefellit, qui Ostream petrificatam intellexerant: Sed mihi non dubium est fuisse lapidem Ochrae optimae colore. Punicus Lud. Dulc. non est alius quam Pumex.