# De lapidibus 203

Theophrastus, De lapidibus, DE GEMM. ET LAPIDIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/203

Sed legendum Morochtis, ut docet Cl. Salmasius, in Solinum pag. 769. male autem ex lapide hîc gemmam fecit Plinius. Mythridates Lud. Dulc. haud alia est gemma quam Mitrax Plinii; nam ita infit; Mitrax à Persis accepta est & Rubri maris montibus, multicolor, contra solem variè refulgens. Haec autem Solino dicitur Mithridax, è quo barbari suam Mythridatem formarunt. Nebrites, (inquit Plin. lib. 37. cap. 10.) Libero patri sacra, nomen traxit à nebridum eius similitudine. Nam Bacchus qui in initiis Cereas, Atticis simul colebatur: ministri & Bacchae νεβρίδας gestabant, id est, Fuerit igitur hinnulei pellicula induebantur. gemma quae colore illas pelliculas imitabatur: quam facilè inter Achatas invenias aut Iaspides. Nemesites. Hunc lapidem finxisse puto barbaros authores ex historia quam prodit Plinius lib. 36. cap. v. Narrat enim Argoracritum à condiscipulo Alcamene non tam opere quam populi suffragiis victum, signum Veneris à se factum ea lege vendidisse ne Athenis esset & appellasse Nemesim. Ornicus, id est, Sapphirus, inquit, Boetius: imo Oreniscus Sapphirus. Rationem nominis reddit Cl. Salmasius ad Solin. pag. 132. Infima aetas orinum dixit pro aurino vel aureo. Unde & nostrum Orin, quod est aureum. Hinc Oriniscus Sapphirus, qui aureis guttis sparsus est; quem Graeci χρισόπαστον vocant. Phloginos, inquit Plinius, lib. 37. cap. 10, quem & Chrysiten vocant, Ostreae Atticae assimulata invenitur in Aegypto. Ostreae Atticae nusquam mentio, itaque lege, Ochrae Atticae, ea enim commendatur inprimis. Haec corrupta lectio in Plinio Agricolam & alios fefellit, qui Ostream petrificatam intellexerant: Sed mihi non dubium est fuisse lapidem Ochrae optimae colore. Punicus Lud. Dulc. non est alius quam Pumex.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
