# De lapidibus 204

Theophrastus, De lapidibus, DE GEMM. ET LAPIDIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/204

Videndus Plinius lib. 37. cap. 21. Laudatissimi sunt, inquit, in Melo, Scyro & Aeoliis insulis, & postea: usus farinae eius oculorum maxime medicamentis, &c. Pheonicites itidem Lud. Dulc. est Plinii Phoenicites qui ex balani similitudine appellatur. Bάλανος enim nomen Graeciae populare de Palmae Dactylo, quod Latini usu suum fecerunt. Sarcites male apud Boetium scribitur pro Saurite. Plinius lib. 37. cap. 10. Sauriten in ventre viridis Lacerti Harundine dissecti tradunt inveniri. Quanquam Plinius & Sarciten describat. Sarcites, in quit, Bubulas carnes repraesentat. In hoc manifesta est etymi ratio, & videtur Sardae esse species. Sicut & in illo, nam Sauras etiam Latini pro lacertis dixere. Sarmenius à Sarmia insula nomen habens, Alberto, haud alius est quam Samius lapis; nam quae est Sarmia insula? Samius autem lapis inservit auro poliendo. Utilis & in medicina, inquit Plinius, lib. 36. cap. 21. Quod autem ibidem dicit: Vulvas & partus contineri adalligato eo tradunt: Id est, abortum impedire; quod Albertus male intelligens scribit, ac manu parturientis alligatum partum impedire. quis enim ita insaniat ut partum impedire velit? Sallius Lud. Dulc. idem est; melius tamen ille dicit, abortum prohibere. Vide quam misere nomina corruperint isti nugatores. SynoSinochites est Synochites Plinius lib. 37. cap. 11. qua scribit umbras inferorum evocatas teneri. Boetius Galactiten dicit; sed fefellit eum ratio, nam Synephites vocatur ille in libris editis, de cuius vocis correctione iam diximus cap. XVIII. Syrus à Syria dictus Alberto; haud alius est quam Thyrreus Plinii nam easdem qualitates illi tribuit. St. sites Lud. Dulc. à Camillo Leonardi vocatur Stuxites: ita ludunt in nominibus hi minorum gentium & fabulosi scriptores. Trichrus: Encelius lib. 3. cap. VI. Haematitae species enumerans numero 5. Fossilis reperitur in iisdem locis, niger, tres ad cotem reddens colores, Trichrus qui possit dici, sicuti Plinius lib. 37.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
