# De lapidibus 209

Theophrastus, De lapidibus, DE GEMM. ET LAPIDIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/209

lapidis a De Yta pulapidis est dupla adcrassitiem numi argentei, quem dicimus vulgo Ducatonem. Color lapidis interior, & labri eiusdem est thalassicus obscurus qui dicitur etiam Venetus, quin & lividus saturus, Italicè bigio obscuro: & apparet quasi color materiae ustae. Durissima planè est lapidis substantia. Cortex lapidis exterior est colore luteo; quum sit aspersus per totum arena quadam eiusdem lutei coloris, quae dissolvitur affrictu inter digitos, & manibus inducit molestam quandam siccitatem & scabritiem, ita ut cogatur, qui lapidem paululum contrectaverit, manus abluere; quo liberetur ab In huiusmodi areea molestia, qua non parum angitur. na & sub ea sunt infixa multa tubercula, quae referunt imaginem fere lapidis Alectorii, qui reperitur aliquando in ventriculo gallorum & caporum antiquorum, coloris albi non puri, vergentis tamen ad diaphanum: quae tubercula huic lapidi Indico insidentia, si ad rotam expolirentur, possent etiam annulis inseri. Maximam vim adstringendi necesse est habere quod intra lapidis cavum reperitur, cum inventum in eius externa superficie molestam adeo siccitatem & adstrictionem advehat in contrectantium manus. Vide quae lib. 1 diximus cap. XXVI. de lapide Lipis, qui sane colore aliquatenus cum hoc convenit.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
