Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 21
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque caute distinguendi sunt. Et nihil hic lapis Alabandicus facit ad Carbunculum. Ad Carbunculorum quoque classem refert Plinius Troezenios, varios, intervenientibus maculis albis; itemque Corinthios, pallidiores &candidiores. Theophrast. καὶ ὁ τροιζήνιος. οὗτος δὲ ποικίλος. τὰ μὲν φοινικοις τὰ λευκοῖς χρώμασι. Hosgemmarii nostri vocant Amandinos; sicut superiores Almandinos. Iul. Scaliger Exercitat. CVIII. Sect. 2. Apud Turcas habetur in pretio gemma Almandina nomine, longe vividiore luce atque fulgore quam Granata. Ab eo redditur imago velut à speculo. Quod à Plinio accepit, qui scribit: Theophrastus autor est &in Orchomeno Arcadiae inveniri, &in Chio: illos nigriores, è quibus &specula fieri. Theophrastus: αἱ δὲ ἐκ τῆς Ἑλλάδος εὐτελεστέρας. Οἷον τὸ ἀνθράκιον τὸ ἐξ Ὀρχομένου τῆς Ἀρκαδίας. ἔστι δʼ οὗτος μελάντερος τοῦ Χίου. κάτοπτρα δὲ ἐξ ἀυτοῦ ποιοῦσι, &c. Nullius authoritatis aut pretii sunt apud nos, atque adeo paucis notae hae gemmae. Ad ardentium gemmarum classem etiam Sandastrum refert Plinius. Quae gemma hodie videtur ignorari. nam qui diligentissime de gemmis scripserunt, verba quidem Plinii aut citant aut explicant, sed nullus, quem quidem viderim, recte indicat quę sit aut quo nomine hodie appelletur. Plinius scribit cognatam esse Anthraciti (quam dixerat carboni simuem:) nasci autem partim in India &Garamantiten appellari: partim in Arabia quae meridiem spectat: summamque eius commendationem esse, quod velut in translucido, stellantes intus fulgent aureae guttae, semper in corpore numquam in cute: stellari autem fere Hyadum numero, &dispositione; &quantum numero stellarum accedat, tantum pretio accedere.