# De lapidibus 22

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/22

Porro & hîc à foeminis mares distingui austeritate, quae vigore quodam apposita tingat: eamque tantam reperiri in Indicis ut etiam visum dicatur hebetare: foeminis blandiorem esse flammam, Praeferri à quiquae magis allicit, quam accendit. busdam Indicis Arabicas licet fumido Chrysolitho similes. Ismeniam autem negare Sandastros poliri propter teneritatem & ob id in magno errore esse qui Sandareson vocant. Locus autem hic, prout apud ipsum legitur, obscurus est, quem ita corrigendum & distinguendum puto: Ismenias negat Sandastros poliri propter teneritatem: inter omnes constat quantum numero stellarum accedit, tantum pretio accedere; & ob id in magno errore sunt qui Sandareson vocant: affert errorem aliquando similitudo nominis, Sandaser, quod Nicanor Sandaserion vocavit, alii Sandareson: quidam vero hanc Sandastron, illam Sandareson, in India nascentem, &c. Ut sensus sit, à veteribus gemmarum descriptoribus duas prodi, unam quae Sandastros, alteram quae Sandaser, Sandareson & Sandaserion appelletur; quosdam autem similitudine nominis deceptos, Sandastron gemmam quantivis pretii, vocasse Sandareson quae vilior fuerit. Gesnerus de figur. Lapid. cap. 11. In ipso quidem, inquit, Sandastri nomine, Barbaricae vel Hebraicae originis, ut videtur, primam syllabam coloris ardentis significationem habere conficio ut in Sandaracha quoque & Sandyce: ad quam & accendere verbum apud Latinos & apud nos zunden accedit. Et post pauca: Puncta varie disposita in superficie alicuius corporis, stellae quandoque nominantur apud veteres Graecos, praesertim si splendeant, &c. Fuerint itaque hae stellae, non quod figuram referant qua stellae pinguntur, sed quia micant instar stellarum inerrantium: sed illae sunt in corpore non in cute aut superficie. Quicquid sit de nomine, apparet Sandastron Plinii fuisse gemmam ardentis coloris aureis punctis sive guttis in corpore refulgentem & veluti stellantem. Agricola lib. 6. Nat. Fossil. scribit quosdam Gemmarios falso credidisse esse Hyacinthum (nimirum recentiorum qui est crocei coloris; quam post alios Franciscus Imperatus scribit olim Sandastron dictam seu Rubinum flavum; quo nihil dici potuit ineptius.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
