Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 23
Unproofread scanNot analysed yet
)Verum in hisce Hyacinthis nullae sunt aureae stellantes guttae. Non explicat autem Agricola neque Boetius quaenam hodie sit gemma quae veteribus dicta fuit Sandastros. Allatae sunt superioribus annis ex India gemmae haud ita magnae molis, subrubentis seu fulvi saturi coloris, in quibus veluti arenulae quędam per totum corpus internitent, gratissimo aspectu: quas uti non ausim certo affirmare Veterum Sandastros esse, ita plane credo nullas alias gemmas hodie propius ad descriptionem accedere, praesertim cum &teneritate similes sint Opalis. Allatae &aliae, olei viridis colore in quibus nullae aureae guttae,