# De lapidibus 23-2

Theophrastus, De lapidibus, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/23-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/23-2

duritie pene Smaragdorum, (& forte ad illam classem referendae) quae Sandaresorum nomen tueri possint, nisi color dissuaderet. Quod autem scribit Plinius lib. 37. c. 7. Arabicas Sandastros fumidae Chrysolitho (alibi vocat Capniam) similes videri; ita accipit Agricola, quasi veluti fumo obscuratae nigricassent; non animadvertens Indicis fuisse praelatas: quum hoc tantum voluerit Plinius, Chrysolitho similes videri, sed coloris saturi & veluti fumo aliquo afflari; quo haud dubio fiebat, quod aureae illae guttae magis in corpore stellarent. Cl. Salmasius ad Solinum pag. 132. In Sandareso gemma, inquit, aureae quoque insunt guttae, sed ignis obtentu tralucent celantque sese, & sic minime impediunt quo minus in pellucidarum numero habeatur Sandaresus. Sic autem eius de Sandareso verba legenda sunt. Summa eius commendatio, quod velut in translucido, ignis intus celantisque sese transfulgent aureae guttae, semper in corpore numquam in cute. Hinc summopere commendari ait quod aureae guttae quas intus habent, velut in tralucido & sese celantes transfulgeant. Non ex toto tamen pellucidum illum lapidem esse propter illas guttas res ipsa ostendit.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
