# De lapidibus 25

Theophrastus, De lapidibus, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/25

Utitur enim & alibi hac voce Plinius; ut cum de Sardonyche scribit; neque in recessu gemmae aut in deiectu renitente, sed in ipsis umbonibus nitente: ubi deiectum opponit umbonibus; hic autem extremo gemmae. Pergit Plinius: Hoc minime probatur, quando praecellens debet esse in suspectu velut ex Carbunculo refulgens quidam in purpura leviter roseus nitor. Tales aliqui malunt paederotas vocari, alii anterotas, multi veneris gemmam, quod maxime videtur decere & specie & colore extremo gemmae. Atque haec quidem Amethysti genera etiam hodie reperiuntur, licet rarius Indicum & praecellens illud vidi tamen eius generis satis magnam gemmam in tabulam octangulam formatam, cui omnes notae Plinianae ex asse conveniebant. Reliqua genera prae nimia copia viluerunt. Perperam autem scribit Boëtius lib. 2. cap. 32. Indicos Amethystos flavedinem immixtam habere, quod haud dubio maximum in illis esset vitium: nihil enim, ut loquitur Plinius, in sua sede alieno interpellari placet; quum itaque, ut Boëtius fatetur, color violaceus, qui proprius Amethysto Indico, ex mixtione rubri & caerulei emanet, flavedo omnis exulet necesse est. Natales Amethysto assignat Plinius, Indiam, Arabiam Petraeam, quae Syriae proxima est, Armeniam minorem, Aegyptum, Galliam. (nisi legendum sit Galatiam, uti videtur legisse Agricola lib. 6. de Nat. Fossil.) Agricola addit: Eadem in Misena Volchesteini eruitur è fodina, quae ex Amethysto nomen invenit: magnae autem effodiuntur glebae, quarum radices sunt sexangulae mucronibus Crystallinis assimiles: cavatur & è plerisque eiusdem & Bohemiae argentariis: colligitur etiam in Misenae vivo super Haesteinam arcem, distantem à Stolpa ad V. M. pass.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
