# De lapidibus 27

Theophrastus, De lapidibus, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/27

E Hyacintho iam videndum, in cuius descriptione recentiores plurimum à Veterum sententia recesserunt: atque ipsa nominis indicatione. Multum ab Amethysto, inquit a Plinius, distat Hyacinthus, tamen è vicino descendens. Differentia haec, quod ille emicans in Amethysto fulgor violaceus, dilutus est in Hyacintho, primo quoque aspectu gratus, evanescit antequam satiet, adeoque non implet oculos, ut pene non attingat, marcescens celerius nominis sui flore. Ad eundem modum Isidorus in originibus: Hyacinthus ex nominis sui flore vocatur. Hic in Aethiopia reperitur caeruleum colorem habens. Epiphanius quoque: εἴοκε δὲ ὕακινθος τῇ ἐρέᾳ ἡ ὑποπορφυρίζων ποσῶς. In Vet. Cod ῆγουν. deinde relictum est unius vocis spatium, post quod sequitur ὑποπορφυρίζων. Prodit autem quinque illius species, θαλασσίτὴν, Φοδηνὸν, Νάτιβον, ὑδαρέστερον, quem & χαυναῖον dicit appellari & περίλευκον. Ad θαλασσίτὴν alludit Martianus: nec flucticolor Hyacinthi credebatur abesse profunditas. Quid autem sibi velit Νάτιβος, ita explicat Cl. Salmasius: Epiphanio quoque inter Hyacinthos ὁ Νατιβos. qui inter roseum est & dilutiorem. Hic proprie color pastelli rubri, ἀπο φοινικοπαστέλλου τοῦ ἐρυφροῦ (ut scribit Zosimus Panopolitanus) τοῦ λεγομένου Νάτηῳ παρʼ Α ραψι. Natefenim vel Natif Arabibus pastillus. Fuit itaque Hyacinthus veterum colore violaceo & Hyacinthino.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
