Latin
28
Theophrastus, De lapidibus 28
Unproofread scanNot analysed yet
Recentiores autem talem gemmam referunt ad species Amethysti: pro Hyacintho autem describunt alias gemmas in quibus flavedo varia proportione deprehenditur, quas veteres haud dubio Chrysolithos appellarunt, ut postea dicam. Errorem inde natum suspicor, quod Plinius loco supra citato addat; Hyacinthos Aethiopia mittit &Chrysolithos aureo colore translucentes. Puto autem locum illum ita distinguendum; marcescens celerius nominis sui flore Hyacinthus. Aethiopia mittit &Chrysolithos, &c. Aut si non placet distinctionem moveri loco, quo libri editi ponunt, ne sic quidem necessarium fuerit, aureum colorem ad utramque gemmam referre, nam Plinius sibi ipsi contradiceret, siquidem Hyacintho violaceum colorem tribuit, licet dilutiorem quam in Aemethysto, qui nihil commune potest habere cum aureo. Anselmus a Boetius: Quatuor Hyacinthorum ratione coloris genera statuo. Primo genere continentur qui ignis instar rutilant ac cocci colorem referunt, minii nativi aut sanguinis biliosi instar. Hos galli lacinte la bella vocant, atque proxime granati Bohemici colorem referunt, sed dilutiorem absque ulla nigredine intermixta. Hi caeteris omnibus praeferuntur, ac ad Carbunculi genera referri possunt. Recte. neque enim ullo modo ad veterum Hyacinthi species referri possunt, uti ex iis quae supra dixi liquido patet. Secundo, inquit, genere continentur, qui rubebine Croci flavescunt, planeque vitri è stibio concinnati, aut plumbi cum lateribus ter in laminam ferri fusi &vitrificati colorem repraesentant.