# De lapidibus 29

Theophrastus, De lapidibus, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/29

Neque hi quicquam cum veterum Hyacintho commune habent, sed ad optimas Chrysolithos forte referri possent, quae, ut loquitur Plinius, in collatione aurum albicare quadam argenti facie cogunt: id est, ut ego autumo, auri colorem ita superant ut aurum prae illis argentum videatur. Tertio qui Succini flavi colorem ita exacte ostendunt ut dignosci à Succino nisi duritie non possint. Hi omnium sunt vilissimi neque omnino pellucent propter atomos & corpuscula quae in se continent. Hi sane fuerint Chrysolithi illae Arabicae Plinii, aut Chryselectri. Quarto qui nihil rubedinis in se habent, quique albi Succini pellucidi colorem referunt. Utique genuini Plinii Leucochrysi. Atque hanc sententiam fere hodierni gemmarii sequuntur. Recentiorum itaque Hyacinthi sunt flavo colore, interdum simplici, eoque aut saturo aut diluto, vel cum rubedine quadam mixto intensius vel remissius: ita ut iam veris Hyacinthis nomen ademerint. Qui autem saturo sunt colore, multis ut plurimum vitiis laborant, unde neque translucent plene, neque fulgent, sed tantum pingui quodam laevore nitent. Nobiliores ex Oriente deferuntur, nascunturque in Calecut & Cananori, deteriores in Lusitania apud Prelas haud procul ab Olisipone, & multis Hispaniae locis. Ad Iseram quoque (inquit Boetius,) in confinibus Silesiae & Bohemiae, torrentemque Georgii prope Hirspergam. Sed haec nihil ad Hyacinthum veterum. Huic quoque gemmae multas virtutes tribuunt, de quibus videndus Cardanus de subtilit. Lib. VII. sed merito virtutem illam contra fulgura ridet Iul. Scaliger Exercit. CXIII. Credo autem me habere veram Veterum Hyacinthum (cui icon insculpta) annulo inclusam, nam omnes notae probe conveniunt: & est violacei coloris diluti.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
