# De lapidibus 3

Theophrastus, De lapidibus, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/3

Narrat enim VVilhelmus Metholdius Anglus se fodinas hasce adiisse & inspexisse: improbo labori, prout à gnaris accipiebat, tum insudabant supra triginta millia operarum, quorum alii glebam egerebant, alii aquam exhauriebant longa & permolesta methodo, certis vasis, de manu in manum, illam attollentes; nam machinarum hi barbari omnino imperiti sunt. Agebant autem puteos rectos in terrae viscera, ad decem aut duodecim orgiarum altitudinem; & egestam glebam (quae ferè rubet, luteae & candidae cretae vel potius calcis venae permixta) areae ad hunc usum complanatae inducunt quatuor aut quinque pollicum crassitudine, eamque a solis aestu arefactam & induratam saxis comminuunt, rejiciuntque silices illi permixtos, & cribrant reliquum pulverem: hac opera interdum plures, interdum pauciores gemmas deprehendunt, non raro & nullas. Inveniuntur in fodinis quaedam, sed rarissime, pondere centum, centum & triginta, atque adeo ducentorum Caratiorum: plures octo, decem & quindecim: minoris & minimi ponderis longe plurimae; ita ut innumerae reperiantur, quarum octo, decem, sedecim, etiam viginti, tantum unum Caratium pendant. Refert denique Linschotanus noster, puteos, postquam ad humanam altitudinem egesti fuerint atque exhausti, relinqui, & post triennium aut quadriennium denuo refodi, novis adamantibus rursus foetos. Quod tamen illum barbaris temere credidisse opinor. Forma naturalis sive figura huic gemmae diversa est; alia enim sexangularis est, & aequali octo triangularium laterum laevore undique turbinata; interdum tam perfecte, ut arte factae videantur.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
