Latin
30
Theophrastus, De lapidibus 30
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VII. De Sapphiro. gemmas unica est plane caerulea, FNter pellucidas elegantissimo suo colore oculos Sapphirus, quae mirum in modum afficit. Indi vocant Nilah vel potius Nilia, voce Arabica quae caeruleum denotat; nam glastum quod vulgo Indicum ad eundem modum vocant, quo tinctores optimum &pertinacissimum colorem caeruleum exprimunt, vocant in India Anil &Nil. Hanc gemmam antiquis Scriptoribus hoc Saphiri nomine ignotam fuisse mihi persuasum est, (nisi forte sub Amethysti aut Hyacinthi generibus censa fuerit, quod quis haud frustra suspicetur) licet &ipsi Sapphirum inter gemmas numeraverint &quidem à Cyano diversam. Theophrastus de lapidibus: primo numerat inter eas, quae sunt σπάνιοι πάμπαν καὶ σμικροὶ: deinde ait, καὶ ἦν καλοῦσι Σαπφειρον, αὕτη γὰρ μέλαινα, οὐκ ἄγαν πόῤῥω τοῦ Κυανοῦ τοῦ ἄῤῥενος. &alibi: Σάπφειρος, ἄντη δʼ ἐστὶν χρυσόπαστος. id est, ut Cl. Salmasius interpretatur, aureas guttas habens in cute, non in corpore. Plinius lib. 37. cap. 9. de Cyano, inest ei aliquando &aureus pulvis. non qualis in Sapphirinis. Sapphirus enim &aureis punctis collucet. Caeruleae &Sapphiri, raroque cum purpura. Optimae apud Medos, nusquam tamen perlucidae. Quem locum Cl. Salmasius ita corrigit: In Sapphiris enim aurum punctis collucet. Caeruleae Sapphirorum cum purpura optimae apud Medos, nusquam tamen pellucidae. Pergit Plinius: praeterea inutiles Scalpturae intervenientibus Crystallinis centris. Quae sunt ex eis Cyanei coloris, mares existimantur. Vetus quoque auctor de Sapphiro; λίθος ὥραῖος ἔχων σπιλάδας χρυσίου, ὡς ἐν σίγμασι. In quorum descriptione hoc observandum, primo, quod in Sapphiro requirant aurea puncta, secus quam in Cyano, cui aureus inest pulvis: Secundo, quod negant pellucidam; tertio quod Scalpturae inutilem dicant, non quidem absolutè, sed intervenientibus Crystallinis centris.