# De lapidibus 30

Theophrastus, De lapidibus, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/30

CAP. VII. De Sapphiro. gemmas unica est plane caerulea, FNter pellucidas elegantissimo suo colore oculos Sapphirus, quae mirum in modum afficit. Indi vocant Nilah vel potius Nilia, voce Arabica quae caeruleum denotat; nam glastum quod vulgo Indicum ad eundem modum vocant, quo tinctores optimum & pertinacissimum colorem caeruleum exprimunt, vocant in India Anil & Nil. Hanc gemmam antiquis Scriptoribus hoc Saphiri nomine ignotam fuisse mihi persuasum est, (nisi forte sub Amethysti aut Hyacinthi generibus censa fuerit, quod quis haud frustra suspicetur) licet & ipsi Sapphirum inter gemmas numeraverint & quidem à Cyano diversam. Theophrastus de lapidibus: primo numerat inter eas, quae sunt σπάνιοι πάμπαν καὶ σμικροὶ: deinde ait, καὶ ἦν καλοῦσι Σαπφειρον, αὕτη γὰρ μέλαινα, οὐκ ἄγαν πόῤῥω τοῦ Κυανοῦ τοῦ ἄῤῥενος. & alibi: Σάπφειρος, ἄντη δʼ ἐστὶν χρυσόπαστος. id est, ut Cl. Salmasius interpretatur, aureas guttas habens in cute, non in corpore. Plinius lib. 37. cap. 9. de Cyano, inest ei aliquando & aureus pulvis. non qualis in Sapphirinis. Sapphirus enim & aureis punctis collucet. Caeruleae & Sapphiri, raroque cum purpura. Optimae apud Medos, nusquam tamen perlucidae. Quem locum Cl. Salmasius ita corrigit: In Sapphiris enim aurum punctis collucet. Caeruleae Sapphirorum cum purpura optimae apud Medos, nusquam tamen pellucidae. Pergit Plinius: praeterea inutiles Scalpturae intervenientibus Crystallinis centris. Quae sunt ex eis Cyanei coloris, mares existimantur. Vetus quoque auctor de Sapphiro; λίθος ὥραῖος ἔχων σπιλάδας χρυσίου, ὡς ἐν σίγμασι. In quorum descriptione hoc observandum, primo, quod in Sapphiro requirant aurea puncta, secus quam in Cyano, cui aureus inest pulvis: Secundo, quod negant pellucidam; tertio quod Scalpturae inutilem dicant, non quidem absolutè, sed intervenientibus Crystallinis centris.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
