Latin
38
Theophrastus, De lapidibus 38
Unproofread scanNot analysed yet
Eruuntur &in Brasilia, nuperque eorum fodina inventa haud longe ab oppido Spiritus Sancti; uti didici è literis Iesuitarum, qui illam studuerunt sibi vindicare. Notant praeterea periti gemmarii, in Smaragdo vitium quoddam peculiare reperiri, quod neque vomica neque nebula dici possit, sed coloris quibusdam partibus magis eminens &veluti contracta austeritas, vomicae haud absimilis, sine tamen continui solutione; atque hoc tam familiare illis esse ut etiam praestantissimi, si bene advertas, raro admodum illo careant: huic vitio si vomica, aut nebula aut sal accedant, fit gemma plane iniucunda &lugubris aspectu: caeterum hoc vitium inter formandum aut poliendum minime deprehenditur aut remoratur artificem, uti caetera; vomicis interdum ita manifestis uti lithocolla vulnera consolidata videantur. Gesnerus scribit Smaragdos Brasilienses esse cylindri specie, striatos, vitro, similes porracei coloris &perspicuos; quorum &Iconem exhibet. Europaei autem sunt viliores, quos &in Britannia reperiri scribit Boëtius: sed Camdenus horum non meminit, neque quicquam ibidem de illis comperi. Theophrastus scribit Smaragdum ex Iaspide videri nasci: ferunt enim, inquit, inveniri aliquando in Cypro gemmam, cuius dimidium Smaragdus, dimidium Iaspis, tanquam nondum ab aqua plane mutata gemma. Vidi, inquit Boëtius, lapidibus metallicis angulares ita innasci ut politi ac impositi arte non natura viderentur.