Latin
40
Theophrastus, De lapidibus 40
Unproofread scanNot analysed yet
Smaragdi aut plani sunt aut concavi, qualis in Liguria nobilissimus ille Genuensium, catino similis, quem acceperunt à Balduino Syriae rege, Tripoli &Caesarea à Saracenis liberata; &alter in Galliae Narbonensis Coenobio, quod est in agro Lugdunensi: atque hi quidem permagni: nec parvus in Bohemia Pragae conspicitur in Sacello d. Vencestai, dodrante enim maior est: quo etiam longior Magdeburgiis quem continet pars aureae capsulae turritae, in qua Eucharistia gestatur. Ottonis I capulum cultelli fuisse dicunt, nam perforatus est. Alioquin, ut iam dixi, Smaragdi haud magni sunt, qui autem maiores celebrantur potius marmora sunt, aut arte concinnati. Legi clarissimi gemmarii qui superiori seculo vixit, observationes: is narrat, anno 1540 Smaragdos in summo apud magnates &opulentiores cives pretio fuisse, ita ut cum adamantibus de gloria certarent: maximum tamen quem ipse viderit non superasse pondus xxvc erat. anno 1571, adhuc aestimatum xx mill. coronatis, quum ante triplo maiori pretio venundari potuisset. De Orientalibus loquitur; nam Peruviani longe maiores reperti, ita ut nonnumquam ovum columbinum superent. Caeterum Smaragdi Orientalis eadem est durities quae Sapphiri, ad quam proxime accedit Brasiliensis: Americanus omnium tenerrimus est. Formantur autem pulvere Smiridis, in pollinem tusi super plumbeum orbem, &poliuntur tripla; cui interdum &aliquid plumbi adusti additur, quum paulo durior est gemma. Adulteria huius gemmae vide apud Boëtium. Plures &insignes virtutes Smaragdis attribuuntur &magni in Medicina usus: loannes Langius scribit Smaragdum in Diamargariti Mesuae compositione primas habere: Viperarum morsibus mederi, haemorrhoides sistere femoribus alligatam, partum accelerare.