# De lapidibus 42

Theophrastus, De lapidibus, 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/42

Forma, ut ante dictum, ut plurimum sunt cylindri, tribus lateribus fere aequalibus: non raro tamen singula latera convexitatem quandam in medio produnt, tanquam natura plura latera fuisset molita: Saepe etiam latera nonnihil subsident velut sulco per medium ducto: reperiuntur & plurium laterum, nulli plani. Latera autem omnia oblongis lineis perducta sunt veluti arte & runcina factis. Formabantur superiori seculo ut alii, sed postquam praestantissimum genus tantopere viluit, de his hodie vix sermo est, quum ne ante quidem, quum adhuc in usu essent, pretium granatorum aequarent, aut saltem non superarent. CAP. IX. De Praso & Chrysopraso. PRasus sive Prasius, Theohrasto πράσῖης, ex viridantium est genere, sed vilioris, ut Plinius loquitur, turbae: porracei esse, coloris nomen indicat, sed remissioris, neque plane prasini; unde Theophrastus scribit; αὐτὴ δὲ ἰώδης τῇ χρόᾳ, id est, aeruginei coloris: nostrique gemmarii colori illius viridi semper aliquid flavi admixtum putant. a Plinius tria illius genera agnoscit: Prasium simplicem: alterum sanquineis punctis obhorrentem; tertiam virgulis tribus candidis distinctum. Boetius qui accuratè huius gemmae naturam & differentias animadvertit, differentias illius, ratione coloris, facit tres: primam eorum qui exacte viridis porri colorem aemulantur: secundam eorum qui multum flavedinis habent ac filicis fere arescentis colorem: tertiam eorum qui exigua viriditate, maiorique flavedine pene lactescunt: hos tamen potius ad Nephriticorum classem ablegandos putat, utpote semiperspicuos. Creditur autem Prasius esse mater Smaragdi, quia aliquando in illo reperitur.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
