# De lapidibus 47

Theophrastus, De lapidibus, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/47

Diodorus: ἐπιτερπὴς, ὑάλω παρεμφερὴς, καὶ θαυμαστὴν ἔγχρυσον πρόσοψιν ἀποδιδούς. Orpheus, ναλοειδέας τοπάζους vocat. Virgilius: Hyali satura fucata colore. Servius vitreum & viridem interpretatur. Ad eundem modum antiqui omnes quos quidem viderim, huic gemmae quam appellant Topazium virorem quendam suum tribuunt, licet aureo fulgore renitentem. Solus Epiphanius: λίθος Τοπάζιος, ἐρυθρὸς τῷ εἴδει ὑπὲρ τὴν ἄνθρακα. At gemmarii nostri aevi in Topazio suo nihil viriditatis agnoscunt, aureum colorem illis proprium indicantes: & gemmas omnes quae cum virore aureum splendorem habent vocant Chrysolithos: verum Topazium recentiorum nullo modo esse eundem cum Topazio veterum, è collatione notarum quae à Plinio illi tribuuntur liquet: primo dicit, suo virere genere: deinde amplissimam esse gemmarum; adeo ut statua ex illa facta fuerit Arsinoae Ptolomaei Philadelphi uxori & quidem quatuor cubitorum: nostrorum vero Topaziorum moles vix adamantes aequat: tertio addit, eandem solam nobilium limam sentire & quidem ipso usu atteri: quod hodierno minime competit, siquidem proximam duritiem obtinet post Rubinum & Sapphirum. Unde recte iudicavit Boetius, gemmam quae hodie Chrysolithus audit, esse Antiquorum Topazium, optimè enim conveniunt notae, praesertim durities omnium infima: quanquam perperam iudicet Chrysolithi nomen commune fuisse pluribus gemmis, uti statim dicturus sum. De praecipuis natalibus huius gemmae iam dictum est: Recentißimi authores, inquit Plinius, & circa Thebaidos oppidum Alabastrum nasci dicunt: & duo eius faciunt genera, prasoeiden atque Chrysopteron similem Chrysoprasio; eius enim tota similitudo ad porri succum dirigitur: E quibus rursum patet, quod ante dictum, in veterum Topazio porracei succi similitudinem requiri; atque inde quidem primam speciem prasoeiden dictam à cognatione cum Prasio; alteram vero à fulgore in colorem auro similem exeunte Chrysopteron. Quanquam Cl.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
