# De lapidibus 49

Theophrastus, De lapidibus, 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/49

Iximus superiori capite Topazium veterum non recte a recentioribus vocari Chrysolithum, & contra Chrysolithum veterum nunc appellari Topazium: explicanda itaque iam Chrysolithi veterum natura, in qua à Neotericis multis modis peccatum est, nam praeter id quod iam notavimus, etiam cum Hyacintho confuderunt, ex occasione quam supra apervimus. Colos, inquit a Plinius, appellavit Chrysolithum aureus. Item: Aethiopia mittit & Chrysolithos aureo colore translucentes. quibus aureum colorem tam peculiarem assignat, ut optimas earum dicat, quae in collatione aurum quadam argenti facie cogant albicare: quod est, aurum fulgore superare. Epiphanio autem dicitur χρυσίζων. Recte quoque iudicat Agricola, Chrysolitho unum esse colorem aureum, uti & Sandastro. Credo autem cum multae gemmae ab accidenti Chryso agnominationem accipiant, hanc per excellentiam Chrysolithum dictam, utpote quae aureo colore solo transluceat: si quis alius color accedat, id ab accidenti est vel potius vitio: cum caeterę à fulgore in alio aliquo colore id agnomen sortiantur. Plinius illi natales tribuit in Aethiopia; sed praestantioribus in India, & si variae non sint, id est, vitio careant, in Bactriana; deterrimis autem in Arabia, quoniam sunt variae, & fulgoris nubilo macularum interpellati; atque adeo quae limpidae contigere, veluti scobe sua refertae. Addit & quasdam reperiri quae in Electri colorem declinent & propterea Chryselectri dicantur; fieri & Leucochrysos, interveniente candida vena; item vitriis similes veluti croco refulgentes: denique melichrysos, veluti sincero melle per aurum translucente.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
