# De lapidibus 50

Theophrastus, De lapidibus, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/50

Atque ita varias spe cies hic simul accipimus, sed ita confusim, ut non potuerit non varios errores, in medii & quodammodo barbari aevi scriptoribus, & nostris gemmariis hominibus ut plurimum illiteratis, parere. Ut haec explicemus paulo accuratius, hanc methodum sequemur. Praestantissimi & veri Chrysolithi sunt, quos solus auri color & fulgor commendat, sine vi tiis aut saltem paucis, (sine quibus vix gemmae nascuntur,) quas gemmas hodie appellant Topazios Orientales, omnibus pene gemmis duriores, praeter adamantes: hi instar purissimi auri rutilant: nonnumquam tamen ita tincti sunt, ut nimium crocei in illis accusetur, alias ita diluti, ut ad adamantes quamproxime accedant; modus aurei coloris inprimis in illis laudatur. Quas ex hoc genere in Electri, id est, Succini colorem scribit declinare, omnino sunt Hyacinthi Neotericorum, quibus & caetera illa vitia accidunt, vena candida, vitrum & melleus stupor, de quibus dictum in vi. capite de Hyacintho. His addunt hodie Topazios, ut vocant, Europaeos, instar Crystalli molles, quique cum aureo colore vel multum vel parum nigricant, ut loquitur Boetius; qua nigredine dilutiores à Crystallis distinguuntur; elegantiores autem qui puro aureo colore splendent, non nisi duritie ab Orientalibus differunt. Porro Orientales Topazii & veri antiquorum Chrysolithi, antequam tanta adamantum copia esset & vilitas, nonnullam authoritatem tuebantur, praesertim si omni vitio carerent; nunc in nullo sunt usu; nisi quod insigni fraude quidam illos urunt, quemadmodum & Sapphiros, ut ita adamantes mentiantur; quae fraus non facile animadvertitur nisi ab admodum peritis. Adulterari possunt & ipsae, sicuti caeterae gemmae. Denique & magnificae virtutes tribuuntur huic gemmae, quas non est operae pretium referre; ociosorum hominum commenta sunt, & quibus non fuit curae rectè describere gemmas, quarum virtutes commendabant.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
