Latin
52
Theophrastus, De lapidibus 52
Unproofread scanNot analysed yet
ut liquet è à Plinio, primum inter gemmas locum tribuebant Adamanti, proximum Margaritis, tertium Smaragdis, quartum Opalis: nunc autem &Rubinis &Sapphiris &aliis quoque gemmis postponitur. Licet elegantissima sit gemma; etenim, ut ille scribit, est in illis Carbunculi tenuior ignis, est Amethysti fulgens purpura, est Smaragdi virens mare, &cuncta pariter incredibili mistura lucentia. Non videntur tamen (ut observat Boetius) omnes hi colores inesse gemmae, sed ex reflexione unius aut duorum oriri, quemadmodum &in Iride &triangulo Crystallino; quia si frangatur opalus pereunt, secus quam in caeteris gemmis, in quibus etiam particulae singulae coloris sui servant tenorem. Notat Plinius, plerosque gemmam hanc propter eximiam gratiam appellare paederota: quanquam sint qui paederota privatum genus faciant, ab Indis Sangenon appellatum: quod opali quidem gratiam habet, sed mollius nitet, raro non scabrum: summa coloris ex aere (vel ut recte Cl. Salmasius legendum iudicavit ex aëre) &purpura, sed deest viriditas Smaragdi: constatque melior ille color, cuius fulgor vini colore fuscatur, quam qui aqua diluitur. Hanc tradunt praeter Indiam, &in Aegypto nasci &in Arabia, &vilissimas in Ponto, nec non in Galatia ac Thaso (alibi dicit Thracia) &Cypro: idem. b Plinius denuo de hac gemma agens, dicit candidarum gemmarum ducem esse Paederota: coeunt, inquit, in translucidum Crystallum, viridis suo more aër: simulque purpura &quidam vini aureus nitor, Cl.