# De lapidibus 52

Theophrastus, De lapidibus, 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/52

ut liquet è à Plinio, primum inter gemmas locum tribuebant Adamanti, proximum Margaritis, tertium Smaragdis, quartum Opalis: nunc autem & Rubinis & Sapphiris & aliis quoque gemmis postponitur. Licet elegantissima sit gemma; etenim, ut ille scribit, est in illis Carbunculi tenuior ignis, est Amethysti fulgens purpura, est Smaragdi virens mare, & cuncta pariter incredibili mistura lucentia. Non videntur tamen (ut observat Boetius) omnes hi colores inesse gemmae, sed ex reflexione unius aut duorum oriri, quemadmodum & in Iride & triangulo Crystallino; quia si frangatur opalus pereunt, secus quam in caeteris gemmis, in quibus etiam particulae singulae coloris sui servant tenorem. Notat Plinius, plerosque gemmam hanc propter eximiam gratiam appellare paederota: quanquam sint qui paederota privatum genus faciant, ab Indis Sangenon appellatum: quod opali quidem gratiam habet, sed mollius nitet, raro non scabrum: summa coloris ex aere (vel ut recte Cl. Salmasius legendum iudicavit ex aëre) & purpura, sed deest viriditas Smaragdi: constatque melior ille color, cuius fulgor vini colore fuscatur, quam qui aqua diluitur. Hanc tradunt praeter Indiam, & in Aegypto nasci & in Arabia, & vilissimas in Ponto, nec non in Galatia ac Thaso (alibi dicit Thracia) & Cypro: idem. b Plinius denuo de hac gemma agens, dicit candidarum gemmarum ducem esse Paederota: coeunt, inquit, in translucidum Crystallum, viridis suo more aër: simulque purpura & quidam vini aureus nitor, Cl.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
