# De lapidibus 53

Theophrastus, De lapidibus, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/53

Salmasius legit vini & croci nitor) semper extremus in visu, sed purpura coronatus, madere (alii legunt radiare) singulis videtur his & pariter omnibus. Porro laudatissimam nasci in Indis, apud quos Argenon vocant (supra dixit Sagenon, melius autem Argenon vel potius Argevon, Persis enim argevam purpureum significat) proximam apud Aegyptios, ubi Scenires; (Cl. Salmasius legit Tenites,) tertiam in Arabia, verum scabram. Observandum enim, Plinium saepe eadem aut non multum diversa referre de eadem re, prout è diversis authoribus illa hausit. Mollius autem radiare Ponticam & Asiaticam, molliores his esse Galaticam, Thraciam & Cypriam. Ita ut appareat illum utrobique de eadem gemma loqui. Paederotis autem nomen etiam aliis gemmis ob pulchritudinem fuit tributum, quemadmodum à Plinio cuidam speciei Amethysti; atque adeo etiam aliis rebus. Licet autem alii Paederota sui generis gemmam faciant, quum descriptio plane conveniat, omnino credendum, unum atque idem genus opalorum fuisse, pro natalium tantum differentia & colorum varietate in species distinctum, nominibus quoque variasse apud diversas gentes. Praeter loca autem à Plinio indicata, observat Boetius & in Hungaria nasci. Matrix eius est lapis mollis, albus quidem, sed nigris venis, flavis quoque vel fuscis, distinctus, & interdum eisdem coloribus perspicuus: à quibus gemma pro cocturae atque mixturae proportione, fulgorem illum iucundae varietatis magis minusve trahit & oculis objicit. Genera opali apud Boetium videre est. Opali autem cum sint omnium gemmarum mollissimae ac tenerrimae, aut poliuntur tantum, aut uti natae sunt auro comprehenduntur, aut interdum, praesertim minores, concluduntur. CAP. XIV. De Oculo Felis.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
