# De lapidibus 54

Theophrastus, De lapidibus, 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/54

Emma haec, quae Italis Occhio de Gatta appellaStur, quia illius animalis oculum probe refert, & si invertatur, in altera semper parte candidior, & lucidior apparet. Constare enim videtur duobus coloribus, lacteo pene & fusco; in medio veluti divortio quodam separatis; qui utrique obscurius translucent, ita tamen ut alteruter color magis lumen admittat. Male autem observat author ad Musaeum Calceolarium è Cardano; hoc illi ex lucis varietate non obtingere, quandoquidem seu ad lumen seu ad tenebras vertatur, album colorem semper ex ea parte ostendat, qua albus videri solebat, fuscum vero ex altera. Nam aliter se res habet in hac gemma, inspicienti enim desuper dextera pars candida videtur quomodocunque verteris: imo si bene advertas, linea satis lata candida in medio videtur, & utraque latera fusca: ita ut certo certius sit hanc co loris varietatem à lumine illi accidere. Habeo elegantissimam huius generis gemmam aureo annulo inclusam, convexam & pene ovalem, (ut fere sunt omnes quas hactenus vidi) in qua saepe observavi, quomodo haec varietas se haberet: ubi autem latus alterutrum, qua longissima est gemma, mihi obvercebam, tunc latus quod mihi proximum, & obverversum erat, candidius apparebat, aversum vero fuscum; variat quidem nonnihil pro ratione coeli quam adspicis, sed semper remotior pars fusca est: Ubi autem obtusum angulum mihi obvertebam, latus quod ad dextram spectabat candidius erat & oppositum ad sinistram fuscum; idque utrumliber angulum capias, & tunc linea illa manifestò apparet, quasi bipartita esset gemma.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
