# De lapidibus 58

Theophrastus, De lapidibus, 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/58

Est altera Iris minus candidi quam Crystallus coloris, quae luci obversa luteo citri colore fulget; atque ob id à gemmariis Citrina, Citrin nominatur. Veteres eadem de causa cerae similem esse dixerunt. Quia vero minus candida est, Crystallo minus pellucet, magis quae spissos colores arcus coelestis in proximos eiaculatur parietes. Reperitur in Misenae ac Bohemiae metallis, ac fere in eisdem locis, in quibus Crystallus: & ut Horus scripsit, in Perside: quae cum praedura sit, nostra non multum est dura, sed fere mollis ac fragilis. Crystallus quidem in aliam quam angulatam figuram formata, non arcus coelestis colores, sed sui similes iacit in proximum parietem. Haec ille. Ibidem: Eundem Crystalli succum natura interdum in plures quam sex angulos formans efficit gemmam, quam ea de causa Graeci Pangonion vocant. Quae si reperitur, reperitur autem perraro, in iisdem locis, in quibus Crystallus, ei simillima esse solet colore, facilitate translucida, laevore: Sin in propriis, plerumque obscura & undique parvis cavernis quasi favulis plena: qualem Allera & Ochra fluvii deferunt, duodenis natam lateribus, aeque ac Crystalli, desinentibus in mucronem. Quod autem a Plinius credidit, Crystallum gelu concrescere, nec aliubi reperiri, quam ubi maximè hibernae nives rigent: Id longe aliter se habere, vel ex eo patet, quod etiam in Brasilia nascuntur. Plerumque autem Crystallus quae ibidem nascitur non ita limpida est & candicans, sed aliquo colore, praesertim caeruleo diluto tincta est: unde quidam suspicati sunt esse Sapphirum aut saltem illi proximam, sed perperam, nihil enim aliud est quam Crystallus, nascitur eadem figura neque duritie superat Europaeam, ut periclo à perito artifice facto deprehendi. Constat autem ex his, Crystallum etiam naturae tincturas aliarum gemmarum in se recipere, non minus quam arte, quae iam pervulgata est. Benedictus Cerutus ad Musaeum Calceolar. Sect. 111.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
