# De lapidibus 59

Theophrastus, De lapidibus, 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/59

Extat in ditione Bergomensi mons quidam, Salvinum accolae nominant, in quo maxima Crystalli copia reperitur, variis figuris Geometricis notatę, pręcipue vero quae exparvae, sexangulam figuram egregie referunt. Quod si aliqua harum pars à loco eximatur, non multo interposito temporis spacio, aliae veluti à minera eadem eodem in loco pullulare visuntur. Videant modo hi, an sit glacies, an vero corpus fossile aquoso succo à frigore & terrea siccitate coagulatum: qui plura desiderat, legat prae caeteris Agricolam & Matthiolum. Silentio non involvam quae à Diodoro Siculo traduntur. Crystallum lapidem (lib. 3. circa finem) ex aquâ oriri, puta congelata, non à frigore quidem, sed divina caloris vi, quae duriciem servet, variosque colores suscipiat. Ad pseudo-adamantum classem etiam referenda est adamantum illa species, quae copiose & varia mole reperitur in quibusdam regionibus ad flumen Amazonum sitis, qui fere globosi sunt, licet non exactè Sphaerici, numquam autem angulati ut verus Adamas, sunt autem teneriores ad instar Crystalli, & formati in tabulas aut alias formas, politique, nitent quidem sed semper in se habent aliquid lactei, ita ut facile à caeteris dignosci possint. Quod autem Boetius cap. 73. disputat de forma Hexagona, & ita iudicat: Circularis figura fit dum materiae partes sunt prorsus unius modi, qualis in iis qui proximi sunt adamantibus, quos duriores dixi, conspicitur: Hexagona. cum partes nonnullae ipsius mixti, reliquis sunt vel subtiliores vel magis aëreae, aut alia ratione differunt: hae enim à reliquis circa angulos palluntur, vel ipsae non tam cito, quam aliae se centro unire cupiunt: hacque ratione concrescente materia, hexagona figura circulo quam proxima, aliisque omnibus angularibus perfectior, efficitur: Exem plo adamantum facile refellitur.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
