Latin
61
Theophrastus, De lapidibus 61
Unproofread scanNot analysed yet
Theophr. de lapid. Του γὰρ Σαρδίου, τὸ μὲν διαφανὲς, ἐρυθρότερον δὲ, καλεῖται θῆλυς τὸ δὲ διαφανὲς μὲν, μελάντερον δὲ καὶ ἄρσεν. Id est, sarda quae pellucida quidem est sed pallidius rubet, foemina vocatur; at pellucida quidem sed nigrior, mas. Numerat autem τὸ σάρδιον inter raras &parvas gemmas. Haec gemma hodie à gemmariis appellatur Carneola à carneo colore: licet quidam perperam Corneolam vocent. Distinguuntur hodie in Orientales &Occidentales seu Europaeos: quae duritie differunt, illae enim multo duriores. Utraeque tamen substantiae tenacissimę unde fit ut &Smiridis pulvere formentur, &tripla poliantur super stanneum &durum orbem, haud secus quam aliae duriores gemmae, prout à perito artifice didici. Differunt praeterea colore &ut Theophrastus &Plinius tradunt sexu: quędam enim sunt colore sanguinis biliosi; &pene atri: aliae carnei coloris &exigua portione sanguinis tinctae; aliae denique coloris e sanguineo subflavescentis. Adferuntur etiam ad nos candidi vel lactei coloris, quaeque caerulei aliquid diluti ostendant; sed ambigo an hae ad Sardarum classem referri possint, licet vulgo ita nominentur. Plinius cum diversa ardentium &rubrarum gemmarum genera recensuisset: addit: omnia autem haec genera scalpturae contumaciter resistunt, partemque cerae in signo tenent: E diverso ad haec Sarda utilissima: quae nomen cum Sardonyche communicavit. Nec fuit alia gemma apud antiquos frequentior. Causam cur ceram non retineat arbitror, quod superficies eius pinguior semper appareat. Hinc est quod hodieque tantam copiam reperire est sigillorum ex hac gemma, antiqui operis: nunquam tamen aut magnae authoritatis aut pretii fuisse videntur, certe hodie scalpturae pretium non multum excedunt. Maximâ autem copiâ hodie ad orbiculos tornantur.