# De lapidibus 62

Theophrastus, De lapidibus, 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/62

Varias virtutes & facultates huic gemmae tribuunt authores, praesertim Albertus Magnus, quae tamen nulla experientia comprobantur: praeterquam una & quidem singularis qua pollet, sanguinem è naribus fluentem sistendi, non quidem statim, sed sensim, quam ipse, cum illi imbecillitati in adolescentia obnoxius essem, creberrime sum expertus, ut & in aliis. Vidi autem multos annulos integros ex hac gemma factos, ita ut nullo auro opus esset. Falluntur autem qui hanc gemmam cum Onyche confundunt, sunt enim diversi generis, ut statim explicabo. Habeo autem frustum huius gemmae rude & prout è petra excisum fuit, quod superiori parte dilutius rubet, inferiore ita crasse ut pene nigricet: ita ut utrumque sexum egregie distinguat, secundum mentem Theophrasti & Plinii. CAP. XVII. De Onyche. Nyx apud Veteres commune nomen fuit & gemmae & marmori. nam ut scribit Plinius; transiliit hoc nomen ex lapide Carmaniae ad gemmam. Lapidem autem illum sive marmor alibi vocat a Alabastriten; quia vasa unguentaria ex illo fiebant, quae non raro à poëtis simpliciter Onyches appellantur; ut ab Horatio; Nardi parvus Onyx eliciet cadum. Quod observandum, ne quis temere quae à veteribus de marmore dicuntur, accipiat de gemma. Utrumque autem tam lapidem quam gemmam ita appellarunt ab unguis candore. Unde Sudines apud Plinium dicit, in hac gemma esse candorem unguis humani similitudine; item Chrysolithi colorem & Sardae & Iaspidis, id est, flavum sive aureum, rubrumque & alios. Zenothenus apud eundem, Indicam Onychem plures habere varietates, igneam, nigram, corneam cingentibus candidis venis (ubi tamen Cl. Salmasius legendum censet zonis) oculi modo, internitentibus quarundam oculis obliquis venis. Sotacus & Arabicam Onychen: sed hanc à caeteris distare, quod Indica igniculos habeat, albis cingentibus zonis singulis pluribusve, aliter quam in Sardonyche Indica, illic enim momentum esse, hic circulum. Arabicas Onychas nigras inveniri candidis zonis.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
