# De lapidibus 63

Theophrastus, De lapidibus, 63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/63

Quod autem hic dicitur momentum & circulus, ita distinguit Cl. Salmasius, circulum esse cum zona se colligit & certo limite distinguitur, momentum vero cum zona spargitur & veluti se movet, ἡ ῥοπή. Satyrus porro apud Plinium, carnosas esse Indicas, parte Carbunculi, parte Chrysolithi & Amethysti, totumque hoc genus abdicat. Veram autem Onychem, plurimas variasque cum Lacteis Zonis habere venas, omnium in transitu colore inenarrabili, & in unum redeunte concentum, suavitate grata. Theophrastus: Oνυχερν μικτὴ λευκῷ καὶ φαιῷ παρ ἄλληλα. Atque hae quidem antiquorum de Onyche sententiae; quae recentiores, qui de gemmis scripse runt, in diversas sententias abripuerunt, ita ut de nostri aevi gemmis aliter atque aliter iudicarent, & multum differentes gemmas Onychum nomine designarent. Nam cum in Onyche Sudines agnoscat Sardae colorem, quidam gemmam illam quae hodie Carneola dicitur, Onychis speciem opinantur. quam sententiam superiori capite expunxi: nam licet Sudines Sardae colorem admittat, non nisi mixtum cum Onychis candido intelligere par est.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
