# De lapidibus 66

Theophrastus, De lapidibus, 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/66

Verum crediderim, tam columellas illas, quam pocula haec, potius ex marmore Onychite, quam ex gemma Onyche fuisse facta. Coloniae Aprippinae in templo trium Regum, inquit Agricola, est Onyx latior palmo, cuius venae lacteae ita discurrant, ut duorum iuvenum capita exprimant, nigrae ita ut serpentem, qui ex fronte superioris capitis descendat in inferioris frontem, & caput Aethiopis, cui barba etiam nigra. Hanc etiam descripsit Albertus. Memini me vidisse Onychem satis magnam rotundam, planam, è qua singulari elegantia exsculpta erat aquila, & in ambitu corona laurea, utraque colore candido, substratum autem erat nigrum, splendidissimum. Gemmarii nostri vocabant Achatem, sed perperam. Onychis porro praecipua virtus est quod ceram non retineat, quare & olim & nunc expetitur ad sigilla. Nam quod quidam mentis passionibus mederi, sensusque acuere credunt; alii contra melancholica symptomata excitare, nugae sunt. Cum aliis laevibus gemmis illi commune est pulverem & alia ex oculorum palpebris educere. Agricola: duae Onyches, sub mensa ut fieri solet, confricatae, ita inardescunt, ut manus calorem earum ferre non possint; nostrates, si altera alteri validius atteratur, in tenebris scintillas edunt; atque perspicuarum corpus totum luminis instar videtur ardere: ex his vero quae sunt aliqua ex parte perspicuae, flamma rubescens exilire: at ex iis quae non translucent, neque flamma rubescens emicat, neque videntur ardere: sed omnes inter se attritae odorem gravem & corni usti similem emittunt. Nescio autem quas perspicuas vocet, nam mihi tales numquam visae, CAP. frili

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
