Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 73
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum hactenus mihi non contigit videre veram illam tralucidam Indicam è Sarda &Onyche compositam, nisi forte unicam, quam servo. Arabicas vero vidi plurimas; atque ipse unam atque alteram servo, praesertim unam, ex qua una parte Aethiopis maris, ex altera foeminae facies eleganter exsculptae, ambiente circulo albo ex eadem gemma, qui imagines veluti funda concludat. Habeo &veram, ut opinor, Sardonycha, sed caecam, cuius substrato candido incumbit Sarda, è qua elegantissima facies ectypa foeminae formata est; est autem Sarda illa, locustarum marinarum crustis, ut loquitur Plinius, rubentior. Didici denique ab artifice gemmario, Sardonychas, ut hodie accipiuntur, licet haud ita durae sint quam aliae gemmae, tamen paulo duriores esse quam sint Onyches aut Achatae: formari autem Smiridis pulvere, polirique super orbem duriorem &è solido stanno factum. De adulterio gemmae, siquidem non magni hodie est usus, non est opus dicere, qui desiderat cognoscere, consulat Boetium. CAP. XX. Morion &Pramnion.