# De lapidibus 74

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/74

T Orion Indica, inquit a Plinius, quae nigerrimo coMlore translucet, vocatur Pramnion; in qua miscetur & Carbunculi Colos, Alexandrinum: ubi Sardae, Cyprium: nascitur in Tyro & in Galatia. Xenocrates & sub Alpibus nasci tradit. Neoterici dum hanc quaerunt, varia comminiscuntur. b Agricola: Sequitur, inquit, Morion, quae sola ex nigris translucet. Nascitur in Misena, sub Alpibus, in Cypro, in Tyro, in Galatia, in India. Color ei aut nigerrimus, quae vocatur Pramnion, aut cum nigro mistus est alius color: itaque vel Carbunculi, quae Alexandrinum, quod eo deferebatur: vel Sardae, quae Cyprum, ut in Cypro reperta: vel Hyacinthi, quae appellabitur Misenum. Etenim in Misena Volchesteinii effoditur. Videtur autem Morion esse radix istarum gemmarum, ac ex crassiori Succo, qui subsidit, fieri. Attamen ea quam Pramnion vocari dixi, apud nos inventa est, habens Crystallinam radicem, cum ipsa esset nigerrima, similiter eius mucro. Erat enim ei figura ut Crystallo sexangula: quales etiam Volchestentii repertae, in quas Hyacinthus desinit. Hae gemmae non aliter quam Crystallus sculpuntur. Haec ille. Gesnerus de figur. lapid. eadem repetit, sed praemittit; ad fluores ab eodem Agricola referri; etiam videtur Morion lapis, &c. c Boetius de Onychis speciebus agens: quae nigerrimo, inquit, colore translucet, Plinius Morion Indicam vel Pramnion vocat. Istius generis est forte Obsidianus lapis nigerrimi coloris, aliquando & translucidi, crassiore visu, ex quo gemmas multi faciunt. Atqui Plinius nusquam Onychem appellat neque illius meminit inter ipecies Onychis, sed sui generis facit gemmam. Et quum a Lib. 37. c. 10. b Lib. 6. de Nat. Fossil. c. Lib. 2. c. 91. quum Agricola ad fluores referat, quae ob mollitiem sculpi nolunt, omnino non videtur haec gemma eadem esse cum iis quas Agricola describit.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
