Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 75
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem Plinius illam nigerrimo colore fuisse dicit, id non ita accipiendum quasi gemma haec nigri coloris fuerit propriè dicti: sed fuit saturi admodum coloris, ad eundem modum quo Graecis saepe vinum dicitur nigrum, &Theophrastus μέλαν, Plinius Nigrum saepe usurpant. Sicuti &Pramnion gemma dicta est à Vini colore, quod Pramnii nomine ab Homero celebratur: &Alexandrinum &Cyprium ob eandem rationem: scribit enim Plinius, Alexandrinam vitem acino esse nigro, fabae magnitudine: Cyprium quoque vinum laudat, licet colorem non prodat. Fuit itaque in his gemmis color vini satur admodum, à cuius nomine appellatur. Utrum autem hanc gemmam hodie noscamus, ambigo: certè fluores isti, de quibus Agricola, mihi quidem minimè satisfaciunt. Est mihi ovalis figurae plana, nigri quidem coloris &opaca primo intuitu, sed quae, si Soli aut candelae lumini objiciatur, saturo admodum Carbunculi colore transparet: verum num sit Pramnium aut Alexandrinum, non ausim affirmare: gemmarii nostri artifices iudicant esse Achaten. Habeo &aliam itidem, primo intuitu subnigram, sed lumini obiecta eundem colorem cum superiori prodit: Hanc variis artificibus gemmariis ostendi, sed negabant se scire qualis esset gemma: si Morion non est aut Pramnion, certè quam proximè ad Plinii Descriptionem accedit. Boetius quoque in capite, in quo tractat gemmas ordine Alphabetico, ad Morion annotat; Videtur Bohemorum Topazius, qui nigredine exusta aureus apparet, alias ex nigredine transparente ignis scintillat. Quae sententia propius ad veritatem accedit.