# De lapidibus 75

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/75

Quod autem Plinius illam nigerrimo colore fuisse dicit, id non ita accipiendum quasi gemma haec nigri coloris fuerit propriè dicti: sed fuit saturi admodum coloris, ad eundem modum quo Graecis saepe vinum dicitur nigrum, & Theophrastus μέλαν, Plinius Nigrum saepe usurpant. Sicuti & Pramnion gemma dicta est à Vini colore, quod Pramnii nomine ab Homero celebratur: & Alexandrinum & Cyprium ob eandem rationem: scribit enim Plinius, Alexandrinam vitem acino esse nigro, fabae magnitudine: Cyprium quoque vinum laudat, licet colorem non prodat. Fuit itaque in his gemmis color vini satur admodum, à cuius nomine appellatur. Utrum autem hanc gemmam hodie noscamus, ambigo: certè fluores isti, de quibus Agricola, mihi quidem minimè satisfaciunt. Est mihi ovalis figurae plana, nigri quidem coloris & opaca primo intuitu, sed quae, si Soli aut candelae lumini objiciatur, saturo admodum Carbunculi colore transparet: verum num sit Pramnium aut Alexandrinum, non ausim affirmare: gemmarii nostri artifices iudicant esse Achaten. Habeo & aliam itidem, primo intuitu subnigram, sed lumini obiecta eundem colorem cum superiori prodit: Hanc variis artificibus gemmariis ostendi, sed negabant se scire qualis esset gemma: si Morion non est aut Pramnion, certè quam proximè ad Plinii Descriptionem accedit. Boetius quoque in capite, in quo tractat gemmas ordine Alphabetico, ad Morion annotat; Videtur Bohemorum Topazius, qui nigredine exusta aureus apparet, alias ex nigredine transparente ignis scintillat. Quae sententia propius ad veritatem accedit.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
