# De lapidibus 77

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/77

Mirum autem quantopere recentiores Scriptores, circa hanc gemmam, quae hodie Chalcedonia audit & corrupte Cassedonia, hallucinentur; nam ut alios omittam, Anselmus Boetius diligentissimus caetera gemmarum descriptor, cum sibi Chalcedonium vel Carchedonium describendum proposuisset lib. 2. cap. 87, orditur à Carchedonio Carbunculo, de quo Plinius copiose in cap. de Carbunculo, cum tamen ipse fateatur, & recte, illum aut Granatum esse aut Amethystum Orientalem: nihil autem Carchedonio commune cum Chalcedonio, non magis quam Chalcedoni cum Carthagine magna, à cuius opulentia illam Carbunculi speciem nomen meruisse scribit Plinius. Alienum itaque de Carchedonio hîc agere. Deinde inter Chalcedonii notas refert, propter duriciem scalpturae contumacem esse, quod de Carbunculo dixerat Plinius; & quod huic gemmae quae hodie Chalcedonia vocatur, & de qua ipsi agendum erat, minime convenit: & ita porro utriusque colores & natales confundit. Postremo & ad Onychis species hodiernum refert Chalcedonium, & Veterum Onychen candidam fuisse arguit: quemadmodum & Caesalpinus: hodie, inquit, candidam Onychen Chalcedonium vocant, sive omnino opacus sit, sive aliquantisper transluceat. Verum neque Plinius neque alii veteres usquam meminerunt Onychis Chalcedoniae; sed Iaspidis quandam speciem à Chalcedone mitti scribit Plinius, & quidem turbidam; cum qua non male convenit gemma de qua agimus, vel secundum ipsius Boetii descriptionem. inquit enim: Chalcedonius itaque gemma est quasi per nubem vel nullo vel levi aliquo colore tinctam, totumque corpus occupantem, semiperspicua, &c.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
