# De lapidibus 85

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/85

postquam caput de lapide Nephritico absolverat. Reperitur, inquit, in Nova Hispania, & alia species Iaspidis viridis, diversa à praecedenti, quam Indigenae vocant Tlayotic, & Hispani piedra de la Hyada: quae differt pondere, colore, figuris & facultatibus à superiore. Est enim hic lapis ponderosior, obscurior, coloris viridis, sine ullis punctis. Solent autem indigenae varias illi dare formas, uti hominis aut idoli: item efformare longas & rotundas admodum columellas. Itemque planas atque rotundas instar globulorum. Hic lapis saliva aspersus & nonnihil manibus attritus & confricatus, imponitur umbilico aut parti dolenti, sedatque dolores colicos aut iliorum, expellendo humores noxios & flatulentos è corpore per superiora & inferiora: praeterea alligatus brachio sub carpo, atque ita continuo gestatus, impedit ne hi affectus nascantur. Reperiuntur ibidem praeterea alii lapides dilutiores, quos Indigenae appellant Izticpaso-quetzaliztli, qui ad alias species Smaragdorum possunt referri, non minus utiles contra dolores colicos & affectus intestinorum. Denique alius lapis eiusdem generis, coloris viridis magis diluti, & vergentis ad cinereum, maculis quibusdam viridioribus pictus, ad species Iaspidis viridis aut Smaragdi vulgaris referendus: quem Indigenae vocant Xoxouhquiticpatli, cuius facultates adhuc ignorantur. Ad hanc quoque classem adjicere possumus lapidem viridem, punctis magis obscuris variegatum, quem appellant Cuitpalli, id est, lapidem pictum: licet quibusdam partibus transluceat; de quo nihil memorabile praedicant.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
