# De lapidibus 91

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/91

& postea; Cyanus etiam altera mas, altera foemina; nigrior autem mas. Caeterum Lazuli lapis, ut hodie audit, notissimus est, & satis diligenter à Boetio descriptus aliquot capitibus. Plinii igitur locum obiter emendabimus. Reddetur, inquit, & per se Cyanos, accommodato paulo ante Iaspidis nomine, colore caeruleo. (Omnino legendum autumo, damnato paulo ante laspidis nomine. nam capite antecedenti caeruleum colorem in Iaspide damnaverat; non minus multae species, inquiens, reliquae, sed omnes in vitio caeruleae, &c. iis quae hodie leguntur nullus commodus sensus exsculpi potest. ) Optima Scythica, dein Cypria, postremo Aegyptia. (haec ut ante dixi perperam è Theophrasto expressa.) Adulteratur maxime tinctura, idque in gloria regi Aegypti (ut corrigit Cl. Salmasius) asscribitur, qui primus eam tinxit: dividitur & haec in mares foeminasque. (Haec iam gemmae quam lapidem Lazuli vocant conveniunt, ut & sequentia.) Inest ei aliquando & aureus pulvis, non qualis in Sapphirinis. Sapphirus enim & aureis punctis collucet. Caeruleae & Sapphiri, raroque cum purpura. Optimae apud Medos, nusquam tamen pellucidae. Vide quae Cl. Salmasius annotavit ad Solinum pag. Addamus hîc è Zacuthi observat. LXXXIII lib. 1. Historia, inquit, apud Hispanos trita, sed propter exteros non reticenda. Inter auxilia celeberrima quae ad dolosa ulcera & depascentia, praesertimque Gallica coërcenda, eorum putrilaginem absumendam, utilia sunt, hoc praesidium obtinet principatum. nam sua caustica vi, eorum malitiam & virulentiam infraenat, de cuius utilitate eximia nec aromatum diligentissimi scriptores, nec Garzias ab Horto, Christophorus à Costa, Monardus, imo nec Clusius ipse, in investigandis Indiarum arcanis laboriosissimi, nec alii fecere commemorationem ullam. Cuius historiam referre non gravabor.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
