# De lapidibus 93

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/93

CAP. XXVII. De lapide Novacularum è Fr. Ximene. R. Ximenes lib. 10 parte 11 cap. XIII describit nobis quendam lapidem N. Hispaniae hoc modo. Cultellos aut novaculas, inquit, pugiones & alia mille generum instrumenta similia, quibus Indi antiquitus utebantur, tam ad usum belli quam scindendum alias res, antequam ferri usum nossent, solebant facere è lapide quem suo idiomate vocant Iztii: qui tres solet habere diversos colores, nimirum caeruleum, album & nigrum; licet omnes transparentes; & si auro aut argento includantur maximi fiunt, & sunt admodum pellucidae, quin etiam in eis videntur rerum imagines haud secus quam in speculo optimo. Lapides hi è suis lapidicinis extracti, quarum magna est copia circa metropolin Mexico, finduntur in modicas partes sponte angulatas, & poliuntur aliis lapidibus magis duris & asperis: & cum certo instrumento quod haud dissimile est thecae Scloppeti, tenendo lapidem inter duos pollices pedum & cruribus inclinatis, artifices industria & impetu admirabili eruunt ab utroque latere, laminas crassas cum umbone in medio, & duabus aciebus aequalibus, paulo crassioribus quam sunt nostri cultelli, & latis digitum transversum aut paulo plus: quae tam acutae sunt & penetrantes acies, ut in mundo nihil acutius fingi possit; verum sunt fragiles, & facile dissiliunt in minutas partes, aut hebetantur.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
