# De lapidibus 94-2

Theophrastus, De lapidibus, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/94-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/94-2

CAP. XXVIII. De Fluoribus. NOn abs re fuerit hîc addere quae Christophorus Encelius breviter scribit de fluoribus lib. 111 cap. 1. Fluores, à Germanis flusse, lapides ex fodinis similes sunt gemmis ipsis, sed minus duri. Metallici vocant fluores, siquidem ignis calore ut glacies sole, liquescunt & fluunt: suntque fluores quasi contrarii metallis istis mediis seu remotis, quae in spiritus & aërem solvuntur. Theophrastus ipsos si novisset, &c. συῤῥοὰς vocasset, quod fluxu in terra fierent. Sed credo ignotos fuisse omnino veteribus. Fallitur; nam Theophrastus satis diserte illorum meminit. Κατά δὴ τὴν πύρωσιν τήκονται καὶ ῥέουσιν, ὥσπερ οἱ μεταλλευτοί. ῥει γὰρ ἅμα τῷ ἀργύρῳ καὶ τῷ χαλκῷ καὶ σιδήρῳ καὶ ἡ λίθος ἡ ἐκ τούτων. Id est. Ad ignem igitur admoti nonnulli liquantur & fluunt; quales ii, qui in metallis reperiuntur. Nam unà cum argento, aere ac ferro, fluit & lapis qui ex iis est. Ubi manifeste vides, fluores ipsi haud ignotos fuisse. Pergit deinceps Encelius: Verum ut fluorum species agnoscas melius, propter studiosos more consueto subjiciemus.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
