Latin
iii
Theophrastus, De lapidibus iii
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter cum à iuventute mea, quaedam curiose in hoc genere observassem, plurima quoque à peritissimis Gemmariis &artificibus, qui in hoc subiecto vel maximè audiendi sunt, didicissem; operae pretium me facturum existimavi, ea quae ab aliis praeterita fuerunt adiungere, &perperam accepta atque tradita corrigere, atque ita peritioribus occasionem dare, suas quoque observationes publico impertiendi. Addidi &Icones aliquot accuratè expressas; quasdam quoque è Gesnero &aliis huc transtuli. Denique praemisi THEOPHRASTI librum de Lapidibus, qui licet mutilus sit, tamen uti à summo Philosopho scriptus, merito magni faciendus est. Quam meam operam ut boni consulas rogo, &si quid rectius nosti, candide impertias. IN LIBRI PRIMI. IVXX. AP. I. De Adamante. CCAP. II. De Carbunculis. Rubino. Balasio. Spinello. Rubacis &Rubacellis. CAP. III. De Granato. CAP. IV. De Alabandicis, Troezeniis: Sandastro &Sandareso. CAP. V. De Amethysto CAP. VI. De Hyacintho. CAP. VII. De Sapphiro. CAP. VIII. De Smaragdo. CAP. IX. De Praso &Chrysopraso. CAP. X. De Beryllo. CAP. XI. De Topazio veterum, quem recentiores perperam vocant. Chrysolithon. AP. XII. De Chrysolitho veterum, recentiorum autem Topazio. CAP. XIII. De Opalo. CAP. XIV. De Oculo Felis. CAP. XV. De Crystallo &Iride. CAP. XVI. De Sarda. CAP. XVII. De Onyche. CAP. XVIII. De Beli oculo &oculo mundiCAP. XIX. De Sardonyche. CAP. XX. De Morio &Pramnio. CAP. XXI. De Chalcedonio. CAP. XXII. De Achate, Iaspide, Heliotropio. CAP. XXIII. De Lapide Nephritico. CAP. XXIV. De Lapide Colico &ad uteri suffocationes. CAP. XXV. De Molochite &Turcoïde. AP. XXVI. De Cyano seu lapide Lazuli &de lapide Lipis. AP. XXVII. De lapide Novacularum Novae Hispaniae è Fr. Ximenes. CAP. XXVIII. De Fluoribus.