Latin
LIBRI SECUNDI
Theophrastus, De lapidibus ix
Unproofread scanNot analysed yet
Salmasii ad Solinum pag. 98. AEoles γεμμα dicebant quicquid ad ornatum inAduitur: reliqui Graeci ειμα, Aeolicè ἔμμα &addito digamma γέμμα. Inde Latini videri queant fecisse vocem Gemma de lapillo pellucido ac precioso, qui auribus, collo ac digitis induitur ad ornatum. Gemma ergo parvus lapillus &rarus, non tantum laevis, nitidus, durus, sed etiam pellucidus. Sic lapillos à gemmis distinguunt Iurisconsulti nostri, quod lapilli coeci &obscuri, gemmae verò tralucidae materiae sunt, hoc est Διαφανεῖς; nec ἔμφασιν tantum habent sed etiam Διαφασιν. Ex his patet non solum τὸ λεῖον, τὸ πυκνὸν, τὸ στικπνὸν καὶ τὸ διαφανὲς lapidem ut gemma sit facere, sed etiam τὸ σπάνιον καὶ μικρόν. nisi enim sit ea magnitudine ut commodè gestari possit, cautes potius vel lapis, quam gemma: nam multi lapides laevore, nitore, duritie &pellucida materia commendantur, sed quia grandioris sunt formae, marmoribus potius quam gemmis adnumerandi veniunt. Theophrastus de lapidibus: ἔνιοι δὲ καὶ σπάνιοι πάμπαν εἰσὶ καὶ σμικροὶ, καθάπερ ἥτε σμάφαγδος καὶ τὸ σάρδιον, καὶ ὁ ἄνθραξ καὶ σχεδὸν λόγῳ τῶν εἰς τὰ σφραγίδια γλυπτῶν. Sic legendus ille locus. Huiusmodi parvi &rari lapilli, qui propriè gemmae sunt, ad annulos praecipue sculpebantur: ideo dicit, σχεδὸν τοὺς εἰς τὰ σφραγίδια γλυπτοὺς, quibus fermè comprehendit hoc genus σπανίων πάμπαν καὶ σμικρῶν. Hinc grammatici veteres Graeci, Amethystum, Sapphirum, Carbunculum &alias eiusmodi gemmas, σφραγίδας interpretantur. Ἀμέθυστος, εἶδος σφραγίδος. Παιδέρως, εἶδος σφραγίδος. &ita de aliis.