# De lapidibus li

Theophrastus, De lapidibus, li. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/li
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/li

Ex ea sit Ochra exusta rubrica in ollis novis luto cricumlitis. quo magis arsit in caminis, hoc melior. Locus corruptus. quem Salmasius in Solinum, pag. 1156, ita restituit: Sorbentur picturis. Nascitur autem & in ferrariis metallis Ochra. Ex ea sit exusta rubrica. Nam certum est, Plinium haec sumsisse è Theophrasto, itaque non est verisimile, contrarium voluisse dicere. Verum puto, hîc aliud mendum haerere in. Ex ea. Et venit in mentem quod ante dixit Author, βελτίστη δὲ δοκεῖ μίλτος ἡ Κεία εἶναι: pro quo in Palat. Cod. ἡκεῖα: Unde conjicio, in Plinio legendum: Nascitur autem in ferrariis metallis & Cea. Fit Ochrâ exustâ rubricâ &c. Nota autem Insula Cea vel Ceos. de qua Plinius lib. IV. Ἔστι δʼ ὥσπερ καὶ μίλτος, ἡ μὲν αὐτόματος, ἡ δὲ τεχνική. καὶ Κύανος ὁμεν αὐτοφυὴς, ὁ δὲ σκευαστὸς, ὥσπερ ἐν Αἰγύπτῳ. γένη δὲ Κυανοῦ τρία· ἡ Αἰγυπτιος, καὶ Σκύθης, καὶ τρίτος ὁ Κύπριος. βέλτιστος δὲ ὁ Αἰγύπτιος εἰς τὰ ἀκρατα λειώματα. ὁ δὲ Σκύθης εἰς τὰ ὑδαρέστερα. Σκευαστὸς δʼ ὁ Αἰγύπτιος. καὶ οἱ γράφοντες τὰ περὶ τοὺς βασιλεῖς, καὶ τοῦτο γράφουσι, τις πρῶτος βασιλεὺς ἐποίησε τεχνητὸν Κυανὸν, μιμησάμενος τὴν αὐτοφυὴ· δῶρά τε πέμπεσθαι παρ ἄλλων τε καὶ ἐκ φοινίκης φόρον Κυανοῦ, τοῦ μὲν, ἀπυρου, τοῦ δὲ, πεπυρωμένου. Quemadmodum autem rubrica alia quidem nativa est, alia factitia; ita & caeruleum unum quidem nativum est, alterum artificiosum; ut in Aegypto. Genera enim Caerulei tria, Aegyptium, Scythicum, & tertium Cyprium. Optimum autem Aegyptum ad meraciores inductiones. Scythicum autem, dilutiores. Facticium autem Aegyptium. Et qui scribunt de regibus, hoc etiam scribunt, quis Regum primus artificiale Caeruleum fecerit, nativum imitatus. Munera etiam missa & ab aliis & è Phoenicia tributum Caerulei, tum ignem non passi, tum passi. In Ald. Edit. erat χυτὸν κύανόν. pro quo Furlanus supposuit τεχνικόν. Posset tamen legi χυτρινὸν; Vitruvius enim, de hoc agens lib. 7, cap. 11, massam scribit componi in urceo fictili &c. Plinius lib. 37, cap. 9, de Cyano gemma agens; Optima Scythica, dein Cypria, postremò Aegyptia. Adulteratur maximè Tinctura; idque in gloria regis Aegyptii asscribitur, qui primus eam tinxit. Idem de Caeruleo lib. 33, cap. ult. Caerulcum harena est.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
