# De lapidibus lii

Theophrastus, De lapidibus, lii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lii

Huius genera tria fuere antiquitus; Aegyptium; quod maxime probatur: Scythicum; hoc diluitur facile; cumque teritur, in IV colores mutatur, candidiorem nigrioremve, crassiorem tenuioremve. Praefertur huic etiamnum Cyprium. E quibus proclive videre est, Plinium primo loco perperam ad gemmam retulisse quae Author de colore dixerat. Λειώματα autem (ut nos docuit Salm. in Solin. pag. 202.) non sunt Lomenta, ut vertunt Interpretes, sed politiones & inductiones è pictura in parietibus; & ἀκρατα quae meracioris & magis saturi sunt coloris; ὑδαρέστερα, quae dilutioris. Vide & Vitruv. lib. VII, cap. 9. φασὶ δʼ οἱ τὰ φάρμακα τρίβοντες τὸν μὲν Κυανὸν ἐξ ἔαὐτοῦ ποιεῖν χρώματα τέτταρα. τὸ μὲν πρῶτον, ἐκ τῶν λεπτοτάτων λευκότατον. τὸ δὲ δεύτερον ἐκ τῶν παχυτάτων μελάντατον. Ταῦτά τε τέχνῃ γίνεται, καὶ ἔτι τὸ ψιμύθιον. τίθεται γὰρ μόλιβδος ὑπὲρ ὄρους ἐν πίθοις. ὅταν δὲ λάβῃ πάχος ἡλίκον πλῆθος, (λαμβάνει δὲ μάλιστα ἐν ἡμέραις δέκα) τότʼ ἀνοίγουσιν, εἶτʼ ἀποξύουσιν ὥσπερ εὑρῶτά τινα ἀπʼ αὐτοῦ, καὶ πάλιν ⟨τιθέασι,) καὶ πάλιν, εἴως ἄν καταναλώσωσι. τὸ δʼ ἀποξνόμενον ἐν τρικτηρι τρίβουσι, καὶ ἐφθοῦσιν ἀεί. τὸ δὲ ἐσχατον ὑφι στάμενόν ἐστι τὸ ψιμύθιον. Aiunt autem qui pigmenta terunt, Cyanum ex se facere quatuor colores: primum ex tenuissimis partibus candidissimum; secundum vero ex crassissimis nigerrimum. Haec autem arte fiunt; quemadmodum & Cerussa. Ponitur enim plumbum super acri aceto in fictilibus; postquam autem crassitiem acceperit aliquanta magnitudo, (accipit autem ut plumirum diebus decem) tunc aperiunt; deinde deradunt veluti situm quendam ab eo; & iterum atque iterum ponunt, donec penitus dissolverint. derasum vero in tudicula terunt, & continuo coquunt; quodque denique subsidet, est Cerussa. Pro ἐφθοῦσιν Pal. Cod. legit ἀψιθοῦσιν.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
