# De lapidibus lix

Theophrastus, De lapidibus, lix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lix

Vocant hanc gypsum qui Tymphaeam & ea loca habitant. Corruptissimus est hic locus. Salmasius illa, quae inclusa sunt, reiicienda iudicat, quia in optimo libro non habentur. Pro γύψον autem in libris legitur ψῦχον. Nihil autem Plinius de Samiae usu in vestibus. Quare suspicor, hîc aliud mendum haerere; nihil enim addit Author de Cimolia, quae forte in illis haeret quae inclusa sunt. Nam Plinius lib. 36. c. 17; Est & alius, inquit, Cimoliae usus in vestibus. Et paulo post: Graecia pro Cimolia Tymphaico utitur gypso. Quare fortè lolus ita legendus: χρῶνται δὲ τῇ γῇ πρὸς τὰ ἱμάτια μάλιστα Κιμωλίᾳ. χρῶνται δὴ καὶ τῇ Τυμφαικῇ πρὸς τὰ ἱμάτια &c. Id est: utuntur autem terra ad vestes, potissimum Cimolia. Vtuntur quoque & Tymphaica ad vestes, &c. Coniectura est, quam Doctioribus probandam aut improbandam relinquo. Sequitur iam de gypsoἩ δὲ γύψος γίνεται πλείστη μὲν ἐν Κύπρῳ, καὶ περιφανεστάτη μικρὸν γὰρ ἀφαιροῦσι τῆς γῆς ὀρύττοντες. ἐν φοινίκῃ δὲ καὶ ἐν Συρίᾳ καίοντες τοὺς λίθους ποιοῦσιν. ἔπειτα δʼ ἐν Θυρίοις. καὶ γὰρ ἐκεῖ γίνεται πολλή. τρίτη δʼ ἡ περὶ Τυμφαίαν καὶ περὶ Περαιβίαν, καὶ κατʼ ἄλλους τόπους. ἡ δὲ φύσις αὐτῶν ἰδία. λιθοδεστέρα γὰρ μᾶλλόν ἐστιν ἢ γεώδης. Gypsum autem gignitur plurimum quidem in Cypro, apertissimum; parùm enim terrae auferunt fossores. In Phoenicia autem & Syria faciunt urendo lapides. dein in Thuriis; nam & ibi plurimum sit. Tertium vero circa Tymphaeam, iterum atque iterum torreri & utile reddi. In Cypro quidem & Phoenicia ad haec potissimum utuntur: in Italia vero & ad domestica. Pictores quoque aliquo utuntur ad artem: quemadmodum & fullones, inspergentes vestibus. Hic autens prae aliis & ad effigies exprimendas multùm excellere videtur. Ad quod & utuntur potissimum, & praesertim in Graecia, propter lentitudinem & laevorem.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
