Latin
lv
Theophrastus, De lapidibus lv
Unproofread scanNot analysed yet
Ostendisse &invenisse facturam aiunt Calliam quendam Atheniensem ex argentifodinis; qui opinatus arenam habere aurum, quia splendebat, comparavit &collegit. postquam autem sensit non habere, &harenae pulchritudinem admiraretur propter colorem, ad artificium hoc transiit. Non est autem antiquum inventum; sed circiter annos nonaginta, Praxibulo iam Athenis magistratum gerente. Plinius lib. 33. c. 7: Theophrastus xc annis ante Praxibulum Atheniensium Magistratum (quod tempus exit in urbis nostrae CCXLIX annum) tradit inventum minium à Callia Atheniense, initio sperante aurum posse excoqui harena rubente in metallis argenti: hanc fuisse originem eius. Reperiri autem iam tum in Hispaniis, sed durum &harenosum: item apud Colchos in rupe quadam inaccessa, ex qua iaculantes decuterent: id esse adulterum: optimum vero supra Ephesum Cilbianis argis. Harenam Cocci colorem habere: hanc teri, dein lavari; farinam, &quod subsidat, iterum lavari. Differentiam artis esse, quod alii minium faciunt prima lotura: apud alios id esse dilutius, sequentis autem loturae optimum. Observandum autem, mendum esse in numero Pliniano Urbis Cond. ,&legendum CCCXLIX: ut probat Salmasius in Solin. pag. 349. Praxibulus, inquit, Archon extitit anno secundo Olympiadis sextae decimae ¢esimae; si nonaginta annos inde subducamus incidemus in annum quartum Olympiadis nonagesimae tertiae, qui fuit Vrbis annus trecentesimus quadragesimus nonus; ita enim scribendum apud Plinium, CCCXLIX, non CCXLIX. In IETOPISN ETNATAT, O’ATMIIAAΩNANAΓΡΑφῇ, edita à Ios. Scaligero, ad OA. PIS. B. IIPAEIBΟΥΛΟΣ. Θεύφραστος τὸ περὶ Λίθων βιλίον ἔγραφε. Furlanus, cum non animadverteret mendum in loco Pliniano, perperam credidit, à Calliae inventoris tempore ad Theophrastum fuisse ann. CXCI.