# De lapidibus lv

Theophrastus, De lapidibus, lv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/lv

Ostendisse & invenisse facturam aiunt Calliam quendam Atheniensem ex argentifodinis; qui opinatus arenam habere aurum, quia splendebat, comparavit & collegit. postquam autem sensit non habere, & harenae pulchritudinem admiraretur propter colorem, ad artificium hoc transiit. Non est autem antiquum inventum; sed circiter annos nonaginta, Praxibulo iam Athenis magistratum gerente. Plinius lib. 33. c. 7: Theophrastus xc annis ante Praxibulum Atheniensium Magistratum (quod tempus exit in urbis nostrae CCXLIX annum) tradit inventum minium à Callia Atheniense, initio sperante aurum posse excoqui harena rubente in metallis argenti: hanc fuisse originem eius. Reperiri autem iam tum in Hispaniis, sed durum & harenosum: item apud Colchos in rupe quadam inaccessa, ex qua iaculantes decuterent: id esse adulterum: optimum vero supra Ephesum Cilbianis argis. Harenam Cocci colorem habere: hanc teri, dein lavari; farinam, & quod subsidat, iterum lavari. Differentiam artis esse, quod alii minium faciunt prima lotura: apud alios id esse dilutius, sequentis autem loturae optimum. Observandum autem, mendum esse in numero Pliniano Urbis Cond., & legendum CCCXLIX: ut probat Salmasius in Solin. pag. 349. Praxibulus, inquit, Archon extitit anno secundo Olympiadis sextae decimae & centesimae; si nonaginta annos inde subducamus incidemus in annum quartum Olympiadis nonagesimae tertiae, qui fuit Vrbis annus trecentesimus quadragesimus nonus; ita enim scribendum apud Plinium, CCCXLIX, non CCXLIX. In IETOPISN ETNATAT, O’ATMIIAAΩNANAΓΡΑφῇ, edita à Ios. Scaligero, ad OA. PIS. B. IIPAEIBΟΥΛΟΣ. Θεύφραστος τὸ περὶ Λίθων βιλίον ἔγραφε. Furlanus, cum non animadverteret mendum in loco Pliniano, perperam credidit, à Calliae inventoris tempore ad Theophrastum fuisse ann. CXCI.

---

Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
